monumenta.ch > Seneca Maior > 8
Seneca Maior, Controversiae, 5, Casus VII <<<    

Casus VIII

0  Tyrannus post abolitionem candidatus: COMPETITORI LICEAT IN COMPETITOREM DICERE. Tyrannus dominationem sub abolitione deposuit, ut, si quis obiecisset tyrannidem, capite puniretur. petit magistratum; competitor contradicit. 1  Candidatus (pro) anno meo spondeo: nulla rapietur, nullus occidetur, nullum spoliabitur templum. Cur honores tamdiu non gesserit, narret. Per communem deprecor libertatem: moriar. obicietur tibi, quod occideris civem. Vult aliquo imperio, aliqua potestate distingui homo magnae nobilitatis, magnae gratiae, ingentis pecuniae. Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, verba non possent. o hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui, cum vellet torquere, tamen nolebat audire! 2  Pars altera. Quidquid egi, quidquid gessi, rei publicae causa feci. Peto, ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat, quia non obicitur, quod non noceret obiectum.
Seneca Maior HOME